monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 79, 11
Pulchra nimirum et appetenda res, quae Satanae comparatione suscipitur. Fornicata est quondam et Ierusalem, et divaricavit pedes suos omni tanseunti . In Aegypto primum devirginata est, et ibi fractae sunt mammae eius. Cumque ad deserta venisset, et morarum Moysi ductoris impatiens, quasi oestro libidinis furibunda dixisset: 'Isti sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti' , accepit praecepta non bona, et iustificationes pessimas, in quibus non viveret, sed puniretur: Quid ergo mirum, si et lascivientibus viduis, de quibus in alio loco Apostolus dixerat: 'Cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt' , concessit digamiae praecepta non bona, et iustificationes pessimas; ita secundum indulgens maritum, ut et tertium, et si liberet, etiam vicesimum; ut scirent sibi non tam viros datos, quam adulteros amputatos? Haec, filia in Christo carissima, inculco, et crebrius repeto, ut posteriorum oblita, in priora te extendas: habens tui ordinis quas sequaris, Iudith de Hebraea historia, et Annam filiam Phanuelis de Evangelii claritate , quae diebus et noctibus versabantur in Templo, et orationibus atque ieiuniis thesaurum pudicitiae conservabant. Unde et altera in typo Ecclesiae, diabolum capite truncavit; altera Salvatorem mundi prima suscepit, sacramentorum conscia futurorum. Illud in calce sermonis quaeso, ut brevitatem libelli, non de inopia eloquii, vel de materiae sterilitate, sed de pudoris magnitudine aestimes accidisse; dum vereor ignotis me diu ingerere auribus, et occultum legentium iudicium pertimesco.